Maria liederen

Alma Redemptoris

Alma Redemptóris Mater
quae pérvia coeli porta manes
et stella maris
succúrre cadénti
súrgere qui curat, pópulo
tu quæ genuísti, natura miránte
tuum sanctum Genitórem
Virgo prius ac postérius
Gabriélis ab ore
Sumens illud Ave
peccatórum miserére

Regina caeli

Regina caeli, laetare, alleluja:
Quia quern meruisti portare, alleluja:
Resurrexit sicut dixit, alleluia:
Ora pro nobis Deum, alleluja

Salve regina

Salve Regina, mater misericordiae
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve
Ad te clamamus, exsules filii Hevae
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle
Eia ergo, advocata nostra
illos tuos misericordes oculos ad nos converte
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui
nobis post hoc exsilium ostende
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria

Stabat Mater

Stabat Mater dolorosa 
juxta Crucem lacrimosa. 
dum pendebat Filius.
Cujus animam gementem, 
contristatam et dolentem, 
pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta 
fuit illa benedicta 
Mater Unigeniti!
Quae maerebat et dolebat, 
pia Mater, dum videbat 
Nati poenas inclyti.
Quis est homo, qui non fleret, 
Matrem Christi si videret 
in tanto supplicio?
Quis non posset contristari, 
Christi Matrem contemplari 
dolentem cum Filio?
Pro peccatis suae gentis 
vidit Jesum in tormentis 
et flagellis subditum.
Vidit suum dulcem Natum 
moriendo desolatum, 
dum emisit spiritum.
Eja, Mater, fons amoris, 
me sentire vim doloris 
fac, ut tecum lugeam.
Fac, ut ardeat cor meum, 
in amando Christum Deum 
ut sibi complaceam.
Sancta Mater, istus agas, 
Crucifixi fige plagas 
cordi meo valide.
Tui Nati vulnerati, 
tam dignati pro me pati, 
poenas mecum divide.
Fac me tecum pie flere, 
Crucifixo condolere, 
donec ego vixero.
Juxta Crucem tecum stare 
et me tibi sociare 
in planctu desidero.
Virgo, virginum praeclara, 
mihi jam non sis amara: 
fac me tecum plangere.
Fac, ut portem Christi mortem, 
passionis fac consortem 
et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari 
fac me Cruce inebriari 
et cruore Filii.
Flammis ne urar succensus, 
per te, Virgo, sim defensus 
in die judicii.
Christe, cum sit hinc exire, 
da per Matrem me venire 
ad palmam victriae.
Quando corpus morietur, 
fac, ut animae donetur 
paradisi gloria.
Amen.

© 2024 Kapel van Genooy, alle rechten voorbehouden.

Kvk stichting: 41063134

Design en realisatie: Joep Geelen (Juppo.nl)